|
|
NUNTII
NAVIS DEMERSADe navi Russica

Navis maxima Russica "Moskva", quae iam die Mercurii missili quodam iniecto severe affecta est, in Ponti Euxini undas hodie omnino demergitur. Navis illa metra CLXXXVI longa Russicarum navium summa erat, quae vero alias omnes ducere poterat; qua de causa tantae navis submersio Russiae maximo damno esse omnibus comperitur. Quis tamen navem illam supremo ictu submergere potuerit ignotum est: Ucraina igitur administratio confestim pro sua missilis iniectionem indicavit, sed hoc usque adhuc nemo confirmavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 15/04/2022 14h45
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|