|
|
NUNTII
DE CLADE NIGERIANATurpe Africum
In Nigeriae australis regione "Imo" scelus turpe in opere dando civibus multis perpetratur: in officina enim quadam ad petroleum elimandum, quae, ut frequenter evenire videtur, contra legem iamdiu agebatur, operarii multi operam dabant, cum incendium incertam ob causam hac nocte deflagratur ac homines circiter CX propter displosionem illam obiisse iam comperiuntur. Vigiliae pervestigationes suas nuper inceperunt, ut eius officinae rector inveniatur ac huius rei poenam solvat; incendium illud enim fortasse ob leviorem curam conflagrasse putari potest. Scripsit
Andreas Novocomensis - 24/04/2022 15h51
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|