|
|
NUNTII
DE FRANCOGALLIADe comitiali exitu
Comitia Francogallica ultima habita sunt atque ad exitum perduxerunt: petitores enim Emmanuel Macron, qui iam pristinus Francogallicus praeses erat, ac Marina Le Pen, qui iam secunda erat candidata, civium consensum in comitiis rogaverunt. Cum ille Emmanuel Macron magis quam dimidiae partis consensum congregare potuit ac ratione centenaria fere sexagesimam partem persuasit (58,55%), tum illa Marina Le Pen eadem ratione civium quadragesimae partis consensionem obtinere potuit (41,45%). Emmanuel Macron ideo praeses Francogallicus iterum est, sed ipsa Marina Le Pen exitum maximum adepta gaudium suum publicat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 25/04/2022 12h55
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|