|
|
NUNTII
DE RE SINENSIDe nova clausura

Morbus coronarius, qui iam ante duos annos ac dimidium totum orbem vulneribus suis offendit, in Sinensem terram unde erat ortus iam ante mensem pollentissime revertit: urbs maxima Shangai, quae XXVI miliones hominum congregat, illo viro affecta ex tunc magistratuum consilio intercluditur, quod reapse dolorem renovatum attulit. Mille circiter homines morbo ipso in die affecti cotidie indicantur decenaque eorum mortem obierunt: in illa terra Sinensi, ubi morbi coronarii patientia minima est, clausura severissime cives conclusit ita ut ipsi se tamquam captivos putari coeperint seditionesque contra illam inceperint, quae per ollarum sonum e fenestris necnon murorum eversionem perducitur. Cives enim variis locis clausuram pessime patiuntur ciboque orbi fame laniantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 01/05/2022 14h40
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|