|
|
NUNTII
DE MARIUPOLBellum Ucrainum sequitur

Die iam LXVIII ab initio infandi Ucraini belli Russicorum milites impetum per missilia bombasque perpetratum in officinam Mariupolensem iterum facere inceperunt: Ucrainenses cives multi enim officinam relinquere potuerunt, sed non omnes. Hominum nam bis centum ibi adhuc insunt, quorum XX pueri esse putantur: civium illorum effugium adhuc lentius est; urbs interea Odessa bombardamentis afficitur, quae ad nova pericula perducere videntur. Externorum minister Lavrov interim Iudaicam stirpem tam eius Zelensky quam dictatoris Adolfi Hitler ad idem contulit pariterque contempsit, quod Israel maxime ad iram excitavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 02/05/2022 15h28
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|