|
|
NUNTII
CONTUMELIAE RUSSICAEDe hodiernis

Helicopteron Sarmaticum, quod secundum est Russicorum velivolum per Suionum aequora caeli volitans, hodie per caela Finnica civitatum Kesälahti e Parikkala mane pervolat, ut ministerium defensionis Finnicum publicat; quae vero minax turpisque violatio evenit, cum Finnia Suetiaque foederi NATO reapse se interfuturas publicaverint. Interea in terra Ucraina Iryna Venediktova magistratus crimina infanda Russica apud civitatem Irpin, quae prope caput Kiev est, pronuntiare sequitur: civium damnanda homicidia, stupra infanda bellicaque scelera contra insontes; illa Venediktova denuo praesidem Russicum Putin criminum bellicorum reum indicat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 04/05/2022 19h49
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|