|
|
NUNTII
HODIERNA AB UCRAINADe bello Europaeo

Nuntium novum de navibus Russicis recenter publicatur: navis quaedam Petrel 11356R apud Serpentium Insulam, quae in Ponto Euxino est, missili quodam Ucraino "Neptuno" afficitur nuncque incendio maximo exuritur; secunda navium praeclararum Russicarum haec est deleta. Milites interea Russici, qui in officinam Azovstal impetum facere sequuntur, nulla cessione regressuri ab illo legato Russico Peskov vero indicantur; quare Ucraini magistratus congregationem "Medicorum sine limitibus" ad illos Ucrainos milites adiuvandos advocant. Scripsit
Andreas Novocomensis - 06/05/2022 14h29
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|