|
|
NUNTII
POMPA MAGNADe die Russico

Die septimo ante Idus Maias per totam Russiam pompa maxima ad victoriam contra Nazistarum vim celebrandam quotannis habetur. Moscovae pompa militaris maior est, in qua missilia nuclearia recentissima duo, militum milia XI ac currus militares multi incedunt: huic pompae praeterea praesidis Bladimiri Putin publica contio praeest, ad quam totus orbis summe intendit. Praeses primum Russicus de bello Ucraino nonnulla publicat: "Impetus noster prudens ad foederis NATO minas continendas, quae vero fines nostros per aggressionem in regiones Donbass atque Crimaeam severe minitabantur, iuste legitimeque agitur. Bellum tamen universale omnino vitandum numquamque iterandum est". Postea Bladimirus Putin silentium memoriae Russicorum militum, qui in Bello Universali II atque in dimicationibus apud Donbass regionem mortem obierunt, rogavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 09/05/2022 16h00
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|