|
|
NUNTII
DE FINNIA ET RUSSIADe rebus Europaeis

Dum apud ergasterion Azovstal pugna saevissima ad civitatem Mariupol contendendam habetur, Suetia ac Finnia voluntatem suam foederi "NATO" accedendi identidem demonstrant: die enim lunae Suetia rogabit ut foederi huic sibi interesse liceat, quam iam congregationis magistratus se libenter accepturos esse publicaverunt. Altera est attamen respublica, quoius ad NATO accessus Russiam perterrere potest: Finnia enim iam ab initio Ucraini belli se foederi interesse velle pronuntiavit. Ille praeterea Sauli Niinisto praeses primariaque ministra Sanna Marin sententiam suam confirmant atque Russicum responsum protinus publicatur: Putin praeses Russicus nationi suae minam maximam ingressum hunc futurum praedicit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 12/05/2022 14h35
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|