|
|
NUNTII
PHOTOGRAPHEMA SIDEREUMDe reperto nuperrimo

Iamdiu astronomiae sapientes foramen nigrum Galaxiae centro inesse suspicabantur, sed nullo modo rimam hanc obscuram videre usque adhuc potuerunt. Cavum illud M87, quod vere foramen primum nigrum nobis aspectum fuit, anno MMXIX imagine photographica imprimere adepti sunt astris docti, sed multo maius illud erat foramen hoc hodierni reperti. Rimae huic nigrae nostrae nomen "Sagittarius A" impositum est, quod milia annorum XXVII lucis ratione a Terra abest atque Mercurii stellae orbi circiter aequari potest. Hoc reapse repertum maximi est momenti totius orbis astrorum sapientibus esse videtur. Scripsit
- 13/05/2022 13h03
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|