|
|
NUNTII
CONSULTUM ULTIMUMDe nationibus Scandinaviis

Dum civitate bello infando laniata Mariupol profugorum moles maximae exeunt, ut per effugium vitam conservare possint cives Ucraini, atque Zaporizhzhiam perveniunt, hoc die Solis Finnia Scandinavia consilium ultimum publicavit: foederi enim illi "NATO", in quoius numero iam antea se addi studebat, Finnia se esse interfuturam per praesidis verba orbi pronuntiat. Russica administratio tamen, quae missilia hostium contra se versa recusat, adhuc minis anterioribus nullum addidit factum; Suetia interea se publice foederi Atlantico interesse die Martis publicabit, ne metus Russicus illac introire conspargique possit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 15/05/2022 14h40
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|