|
|
NUNTII
DE LEGATIS EUROPAEISRussicum consilium

Russica administratio, quae bellum Ucrainum iam ante LXXXIV dies incepit, huic diutinae oppugnationi "hostilium nationum" responsum pessime excepit atque animadversione infensa se acturam publicat. Nationum Europaearum nonnullarum, quae abhinc fortasse Russiae hostes etsi incruente considerabuntur, legati ex finibus Russicis hodie publice expelluntur: legati enim Francogallici XXXIV, Italici XXIV atque Hiberici XXVII paucis diebus ex illa Russia eicientur; minister primarius Italicus attamen Marius Draghi valde rogat ne foederum conatus ad pacem Ucrainam praestandam interdicantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 18/05/2022 19h34
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|