| 
																
  																
  | 
 | 
       
NUNTII   
 
       NOVA PESTILENTIADe morbo Africo
  
Post morbi coronarii longissimam pestilentiam novum malum in Europam pervenire potuit, quod attamen nec longe morbi Sinensis vim detinere videtur: simiarum Africarum pustulae enim nationes Europaeas iam contaminavisse comperiuntur, quarum morbo affecti in Britannia, Francogallia, Hispania, Germania Italiaque assidue numerantur. Intra fines enim Britannicos homines iam XX hanc ob rem aegroti facti esse existimantur, quos primarius minister Johnson se quam primum adiuturum divulgavit; alii praeterea aegrotantes homines in terris Europaeis esse indicantur. Nunc vero Romae in nosocomio ad pestilentias curandas cui "Spallanzani" nomen est iam aegri pervenerunt tres. Morbida ast vis neque amplissime facillimeque diffunditur sicut coronarii viri nec ad extrema crebrius perducit saepissimeque quemadmodum veniat abit.  Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 20/05/2022 14h30
      
 
. 
. 
  
 | 
 | 
 
  
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
  
 |