|
|
NUNTII
DE ERGASTERIONova ab Ucraina

In officina Ucraina Azovstal, quae apud civitatem diutius vastatam Mariupol est, milites iamdiu contra invasorem Russicum pugnant, qui attamen superstites magis magisque circumdare nanciscitur, nec ad laetum exitum perventuri esse videntur. A superiore lunae die iam MDCCXXX homines Ucraini Russicis se dedisse a ministerio defensionis Russico indicantur, quorum DCC hesterno die praesidium reliquisse videntur; ille tamen dux Ucrainorum militum Palamar adhuc se ergasterio inesse una cum militibus suis pellicula pronuntiavit. Scripsit
Marcus Austriacus - 22/05/2022 20h14
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|