|
|
NUNTII
CAEDES BOREOAMERICANANovum crimen

In civitate Texana Uvalda hodie scelus infandum per iuvenissimum sicarium perpetratur. Salvador Ramos annos XVIII natus autoraeda adhibita ad ludum litterarium, cui nomen Anglicum "Robb Elementary School" est, pervenit atque facinus cruentissimum peregit: ille enim interfector homines in toto XXI per sclopeta enecare potuit, quorum XIX pueri duoque magistri esse comperiuntur; Salvador praeterea Ramos crudeli crimine perpetrato ab illis vigiliis etsi vulneratis interfectus est. Praeses Boreoamericanus Iosephus Biden de scelere sententiam confestim publicat ac contra armorum propagationem Boreoamericanam praeloquitur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 25/05/2022 13h14
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|