|
|
NUNTII
CONTROVERSIA CONJUGALISDe notissima lite maledicti peractura in Civitatibus Foederatis
Nunc iudices in civitate Virginia deliberant utrum artifex Amber Heard nocens necne. Quae a marito repudiato Iohanne Depp, actore illustrissimo, maledicti accusata est quia in anno MMXVIII eum “pulsatorem uxoris” in Britannico diario appellavit. Cum Iohannes Depp existimatione damnatus partes agere non diutius possit, accusator itaque quinquaginta milia dollariorum postulat. Haec sunt crimina: eam in lecto defaecavisse (contra dixit canem) et ampullam adeo iactavisse, ut is digitum amitteret, et os fucavisse, ut vehementer pulsata esse ab Iohanne Depp videretur. Nonnulli Amber Heard irrident illuduntque et Iohanni Depp favent. Patronus autem clientem suam re vera vexatam esse explicavit. Iam sententia iudicum exspectanda est. Scripsit
Mikkel Frigidipiscinus Hafniensis - 29/05/2022 13h26
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|