|
|
NUNTII
CRIMEN EUROPAEUMDe Ucraina
Ut iam omnibus praeclarum est, apud urbem Ucrainam Severodonetsk, quae in regione Luhansk est, severe pugnatur: dum impetus Russici habentur, automaton quodam munitum ad insontes decem accipiendos commovetur, quod attamen hostium missilibus pertunditur. Illo in curro munito diurnarius quoque Francogallicus, qui Fredericus Leclerc Imhoff fuisse dicitur, inerat, qui propter impetum mortem obisse videtur: praefectus regionis Luhansk Serhiy Gaida nuntium luctuosum hodie publicat, quod vero nuntiis maestissimis de Ucrainorum civium milibus peritis additur. Cum bellum apud urbem Ucrainam sequi aestimetur, Cecenensium consul Ramzan Kadyrov copias Ucrainis hostiles eam cepisse pronuntiat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 30/05/2022 17h57
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|