|
|
NUNTII
NOVUM CONSILIUMHodierna ab Ucraina

Iam ante nonnullos dies praesidis Ucraini Zelensky atque Bladimiri Putin conventus et speratur et favetur, qui ad belli Ucraini finem fortasse perducere potest. Praeses interea Boreoamericanus Biden consilium novum de bello publicat: Civitates Coniunctae Americae enim missilium novum genus, cui nomen est "Himars", Ucrainis praestabunt, ut ii usque ad LXXX chilometra inicere possint; quod vero Russicis maxime displicuit, sicut ille prominister externorum Russicus Serghiei Ryabkov nuntiat, qui belli Russici in Boreoamericam iterum comminatur. Examina interim nuclearia Russica apud Ivanovum peraguntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 01/06/2022 14h10
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|