|
|
NUNTII
DE NOVIS ARMISDe verbis Russicis
Iam a belli Ucraini initio Civitates Coniunctae Americae una cum Communitate Europaea arma plurima Ucrainis militibus terram eorum defendentibus praebere consuluerunt: quod vere Russica administratio saepe exprobravit, in tanto belli discrimine crebrius condemnavit ac tamquam belli illius amplificationem dispersionemve indicat. Quae maxime missilia per Boreoamericanos praebita Russiam illam excitant: quibus ideo Ucrainis donatis, Russica militia novos impetus in caput Kiev, cui bellica vis iamdiu aberat, perpetrare coepit, ut praefectus urbi Klitschko mane publicat. Interea apud urbem Severodonetsk, quam fere totam Russici milites coepisse videntur, saevissime pugnatur: Ucrainorum nam milites se melius disposuisse publicaverunt lenteque ad urbis saltem partem recipiendam apparari commonstrantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 05/06/2022 12h09
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|