|
|
NUNTII
SUFFRAGATURDe Bernardo Johnson
In senatu Britannico de Bernardi Johnson suffragio confirmando heri vesperi decretum est: ille enim primarius minister Anglicus, dum in terra eius propter morbi coronarii propagationem clausura artissima habetur, festum quiddam instruxit, cui Cancellorum Festivorum (Partygate) nomen datum est. Quam ob rem primarii ministri fides sub iudice tantopere fuit, ut partis conservativae comites consulatus renovationem per votum adfirmare aut repudiare voluerint, quod heri evenit: ipse enim Bernardus Johnson calculos CCXI adsecutus factionis eius tempestatem interdum superavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 08/06/2022 13h39
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|