|
|
NUNTII
NUNTIA UCRAINADe hodiernis

Apud civitatem Ucrainam Severodonetsk bellum per bombardamenta Russica cruentissime prosequitur: cives enim DCCC missilibus Russicis ibi enecati esse recenter videntur. Donetsk interea provincia, quae pro Russicis est, milites voluntarios Britannicos II atque Marochensem unum, quos tamen stipendiarios nominat, capitis damnatum iri statuit; ipsi ast pro se gratiam rogare poterunt. Quae tamen causa Britannicos maxime sollicitat: Bernardus Johnson primarius minister se omnia effecturum ne cives Britannici interficiantur publicat, quod Ucrainorum magistratus Irina Venediktova maxime probat. Nullum tamen foedus de frumento Ucraino portu edendo vendendoque, quod Russici multationes in se removendas perseverant. Scripsit
Andreas Novocomensis - 10/06/2022 13h46
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|