|
|
NUNTII
POMPAE AMERICANAEDe armis Boreoamericanis

Intra fines Boreoamericanos nimium armorum inesse saepissime publicatur: quod quotannis decenarum milium hominum obitum efficit, hoc vero armorum excedens moles, quae in civitatibus Boreoamericanis cotidie tam venduntur quam emuntur. Post scelera attamen recentiora, quorum famosissimum est Texanum ante fere mensem habitum, civium Boreoamericanorum milia multa ad civitatum fora descendunt, ut pro iuribus suis tutioris vitae agendae nec ob arma sanguine imbutae voluntatem clamare possint; quos vero cives praeses Boreoamericanus Biden probat, qui iamdiu in senatu legem novam de armis continendis ominatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 12/06/2022 17h39
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|