|
|
NUNTII
PACTUM EUROPAEUMDe gasio Europaeo

Russica administratio inimicis occidentalibus, qui ad Ucrainos defendendos operam dant, severe se responsuram esse ab initio pronuntiavit. Hic vero repulsus iamdiu incepit, qui contra socium pristinum Italicum fortius perpetratur: societas enim maxima "Gazprom" partem quindecimam per centum gasii antea Italiae praestati se subracturam recenter praedicit. Societas interea Europaea pactum ad gasium Europaeis praebendum cum Israel Aegyptoque hodie obsignat, quo per gasii molem nove in Mari Interno repertam huius temporis inopia partim retentum iri videtur; quare illa Ursula Von der Leyen de foedere memorando praeloquitur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 15/06/2022 13h40
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|