|
|
NUNTII
UCRAINANE EUROPA ERIT?De Ucraina statu
Collegii Europaei rectrix Ursula von der Leyen hodie valde exhortatur ut Ucrainae Europaeae Communitati interesse conari liceat, quod per Consilium Europaeum fieri posse curabitur. Praeses Ucrainus Zelensky per rete sociale "Pipiatio" Collegii decretum se maxime probare confestim publicat, dum administrationis Russicae legatus Demetrius Peskov propter Communitatis Europaeae bellicum auxilium, quod vero contra Sarmatiam esse videtur, ad ipsam accessum Ucrainum Russicos stricte intuturos nuntiat. Praeses interea Francogallicus Emmanuel Macron nullam futuram pacem indicat, nisi opus cum Russicis commune dari studeatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 17/06/2022 13h47
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|