|
|
NUNTII
NUNTIA UCRAINADe bello diutino

Rector Congregationis Foederis Atlantici (NATO) Jens Stoltenberg quod iam fere omnibus notum est hodie omnino patuit: "Bellum enim Ucrainum diutius," quo verbo annos indicamus, "fortasse obdurabit. Pretia nostra maiora maioraque necessarium vectigal sunt, quod vero prope nihil est, si Ucraino sanguini illud conferimus". Praeses interea Ucrainus Zelensky per pelliculam brevem nationis suae australem partem nullo pacto hostibus relictum iri publicat, dum Sergiy Gaiday regionis Lugansk praefectus assidua bombardamenta contra civitatem Lysychansk indicat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 19/06/2022 12h08
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|