|
|
NUNTII
MAGNI SEPTEM CONGREGANTURCoetus de calamitate

Apud castrum Bavaricum in civitate Elmau summarum nationum congressus hodie incepit, ut de tempestatibus universalibus quibus omnes afficimur necnon de rebus omnibus disputari possit: rectores orbis primum de bello Ucraino ac de auri Russici abalienatione impedienda collocuturi sunt, ut multationum contra Russiam suffocatio artior fieri possit; postea de oecologica permutatione, de rei argentariae iniquitatibus necnon de re frumentaria, quae propter Russicorum oppugnationem difficillima aditu est, praesides illi in coetu Germanico disceptabunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 26/06/2022 13h10
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|