|
|
NUNTII
NOVISSIMA AB OCCIDENTEDe Foedere Atlantico
Praesides nationum, quae gregi Atlantico "NATO" intersunt, ab hesterno die usque ad crastinum Matriti sunt, ut de Foederis Atlatici consiliis disputare possint. Illi enim praesides de Suetiae Finniaeque participatione nova publicant: Turcica intercessione exacta post promissam Curdorum hostium XXXIII proditionem, Suetia Finniaque Foederi illi Atlantico interfuturae sunt; milites praeterea multi in foederatis regionibus orientalibus necnon in Italia, ubi iam novi LXX per velivola terram custodient. Russia vero ac Sina consilia ultima maxime exprobrant, quae tamquam minarum publicationem indicant. Scripsit
Andreas Novocomensis - 29/06/2022 18h26
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|