|
|
NUNTII
CLADES INDICACalamitates Orientis
Dum in regione orientali Indica Manipur ferriviam munitur, apud civitatem Noney labes maxima ruit atque homines saltem XVI mole sua letaliter depressit; praeterea hominum LXX minimum alii propter ruinam offensi esse indicantur. Incolarum igitur discessus valde perducitur atque adiutores multi ad auxilium civibus praebendum operam dant. Quae vero labes ob pluvias creberrimas evenisse evidetur: his enim temporibus tam Bengalica quam Indica terra severo illo imbre afficitur, qua de causa iam mortales saltem CL mortem obiisse existimantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 01/07/2022 15h11
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|