|
|
NUNTII
CRIMEN AMERICANUMAfroamericanus interfectus
Apud civitatem Boreoamericanam Akron, quae in regione Ohio est, Jayland Walker Afroamericanus XXV annos natus die quarto ante Kalendas Iulias post insectationem per vigilias VIII peractam LX iaculis iniectis interfectus est. Necis pellicula hodie publicatur atque milites se ob sclopeti metum iaculis respondisse praedicunt: ille enim Jayland ex autoraeda post vigiliarum comprehensionm personatus effugere videtur, dein iaculatio evenit; eius Jayland familiares se iustitiam obtinere velle indicant, dum militiae civilis investigatio de homicidio incipit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 04/07/2022 19h12
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|