|
|
NUNTII
INTERFECTIO CONSULISDe scelere Iaponico
Pristinus primarius minister Iaponicus Shinzo Abe, qui vero valetudinis propter causas anno MMXX abiuravit, dum pro conservativae factionis candidato contionem comitialem Narae habet, subito per missilis iaculationem interfectus est. Cum enim siphonarii eum repente adiuvare conati sint, ille tamen Shinzo Abe adversa sorte in nosocomium iam mortuus pervenit. Ille Tetsuya Yamagami annos XLI natus iam petitor esse videtur extemploque comprehenditur; eum cum vigiliae de petitione rogaverint, se illius praesidis anteriore consulatu deceptum esse respondet. Scripsit
Andreas Novocomensis - 08/07/2022 13h10
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|