|
|
NUNTII
MISSILIA UCRAINANova ab Europa
Apud provinciam Ucrainam, cui nomen "Donbass" est, bellum cotidie tenacissime pugnatur: hodie vero in pagum regionis Donetsk "Chasiv Yar" missilia Russica "Uragan" coniciuntur, quae solitudinem mortemque multam attulerunt. Missile enim quiddam in insulam ad cives accipiendos adhibitam inicitur atque homines saltem XV aedificii ruina enecavit ac XXIV saevissime offendit; eorum attamen nonnullos ab illo rudere eripi potuit. Electrica interea vis multis milibus hominum deeest, quae re vera in regione Donetsk propter bellum severe intermittitur difficillimeque restituitur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 10/07/2022 14h43
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|