|
|
NUNTII
NOVA DE BELLOUcrainae res prosequitur

Dum Ucrainorum milites civitatem suam Kherson, quae diutius initio belli amissa est, recipere conantur, consul Turcicus Recep Tayyp Erdogan praesidem Russicum Putin hesterno die telephonice advocavit atque de tempestatibus recentioribus cum aequali collocutus est: nam non tantum de frumento Ucraino quam potissime diffundendo, sed de Syriacis Ucrainisque rebus quoque multa effatus est. Legata praeterea Russica Maria Zakharova verbis suis orbem concutere enititur: "Boreoamericani una cum sociis suis Ucraino concursu necnon Russica adversitate patefacta potentiae nuclearis vim commolientur". Scripsit
Andreas Novocomensis - 12/07/2022 16h18
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|