|
|
NUNTII
DEPORTATIO UCRAINORUMNova de bello

Dum externorum minister Ucrainus Demetrius Kuleba de foedere Ucrainorum Russicorumque ad frumentum toti orbi praebendum laeta nuntiat, praeses ille Zelensky Russica crimina assidue denuntiat: civium enim Ucrainorum miliones duo, quorum centena milia pueri esse indicantur, in finibus Russicis exsilio affici existimantur, etsi numerus vero diligentissime computari non potest. Ucrainorum interea exercitus apud civitates Dovhenke atque Dolyna se Russicorum impetus nonnullos reppulisse praedicunt; missilia attamen Russica contra civitates Kharkiv Bakhmutque, sicut contra regionem Sumy, identidem iniciuntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 14/07/2022 17h35
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|