|
|
NUNTII
CALOR EUROPAEUSAestus fervens

Aestas haec Europaea maximo calore summaque siccitate continentem tantopere afficit, ut inter totius aevi calidissimas saepius videatur. In terra enim Italica fervor siccitasque regiones fere omnes attingit nec apud Francogallicos res faustior esse videtur: nonnullis vero in regionibus Francogallicis (XV) propter fervidum calorem incendia vehementer conflagrantur, qua de causa civium milia in effugium vertuntur atque siphonarii ipsi auxilium praebere conati flammarum vim oppugnant; praeterea in Hispania, Lusitania Graeciaque simillimae item eveniunt calamitates. Scripsit
Andreas Novocomensis - 18/07/2022 13h41
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|