|
|
NUNTII
FRUMENTUM PRAESTATURDe foedere Turcico

Post diutinas negotiationes, quibus Turcica administratio maxime praefuit, Byzantii foedus ad frumentum Ucrainum toti orbi praebendum hodie obsignatur, ut vero Ucrainorum fruges Pontum linquere Euxinum multaeque partis mundi famem solvere possint; non modo tamen Turcicorum meritis, sed Societatis quoque Nationum frumentationes Ucrainae orbem satiabunt, etsi consul Turcicus Erdogan ad pactum subscribendum optime perduxit. Quod attamen partim superius apud nonnullos indicatur, amplexus vero ministri Ucraini Russicique est, quamvis infandum bellum per Russicos perpetratum minime desierit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 22/07/2022 18h58
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|