|
|
NUNTII
DE INCENDIIS AMERICANISFlammae diffunduntur

Propter climatis permutationem apud regiones multas incendia exoriuntur nec Boreoamericanorum fines ignis vastationibus excipiuntur: in terra praecipue Californiensi prope Viridarium Nationale Yosemite incendium maximum, quod "Quercus" nominatur, deflagravit, qua de causa milia hominum VI iam in effugium vertuntur decemque domus propter flammas delentur; siphonarii igitur CD helicopteraque duo contra flammarum impetum strenue pugnant nec ante futurae hebdomadis finem ignem domitum salutabunt. Praeses ille Josephus Biden propter aeris Boreoamericani condicionem se calamitatis statum declarare velle indicat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 24/07/2022 18h00
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|