|
|
NUNTII
ASINUS ASELLUM CULPATDe verbis Russicis
Post foedus optimum per Turcicos ductum Ucrainorum magistratus frugum translationis inceptum se valde exspectare publicant, ut res ipsa quam primum suscipiatur. Administratio attamen Russica consilium recentissimum pronuntiat: pervestigationes enim maximae per tribunal praetoresque incipient, ut Ucrainorum inhumana crimina bellica puniantur. Quae vero accusa in tribunos XCII commovetur, simul et hominum XCVI insectatio perducitur. Tribunal praeterea illud, de quo Russici dicunt, "universale" erit, id est a Russicorum sociis rectum, quorum summi Syriaci Persaeque futuri esse videntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 25/07/2022 16h07
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|