|
|
NUNTII
IMPETUS CRIMAEUSAerea petitio

Praeses Russicus Bladimirus Putin hodie classicae pompae nationali Petropoli interfuit atque Russicorum proposita studiaque valde exposuit, quorum vero maximum maritimorum finium defensio, per missilia quoque hypersonica prolata, esse indicatur. Quae dum pompa Sarmatica habetur, aeria navis sine gubernatore, quae "drone" Anglice nuncupatur, apud Chersonesi Taurici urbem Sebastopolim in classis Russicae praetorium impetum fecit ministrosque V offendit; naviculae illius aeriae mandator adhuc in operto est, sed Russicorum sententia ab Ucrainis navis pro tuto iniecta esse videtur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 31/07/2022 16h05
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|