|
|
NUNTII
FRUGES UCRAINAENavis profecta

Ut iam notum est, post diutinas negotiationes per Turcicum consulem Erdogan perductas Ucrainorum frumentum portibus tandem exibit totumque orbem satiare poterit. Prima enim navium mane urbis Odessae portum relinquit posteaque ad Punicam Tripolim perveniet. Praeses ille Turcicus Erdogan interea navium XVI aliarum profectionem protinam futuram esse pollicetur, quae portibus Odessanis tribus prompte egredientur. Bellum attamen Ucrainum non desiit: dum Ucrainorum milites urbem meridionalem Kharkiv recipere conantur, Russicorum milia XLI ab initio belli iam mortem obiisse existimantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 01/08/2022 11h00
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|