|
|
NUNTII
DE FORMOSATensio Asiatica

Cum primum senatus Boreoamericani princeps Agnes Pelosi se Formosam perventuram esse pronuntiaret, Sinensium administratio, quae vero per externorum dicasterii legatum praeloquitur, dissensionem suam iam valde demonstravit; effectus reapse nefasti confestim nuntiari coeperunt. Dum tamen praeses Boreoamericanus Josephus Biden rei gravitatem per pace plena verba diminuere conatur, reipublicae eius praeses senatus Formosam pervenit ut Boreoamericanorum auxilium communitati Taiwanensi, quae pro libertate sua iamdiu Sinam oppugnat, sibi commonstrare liceat; quam vero perorationem necnon foedus oeconomicum Boreoamericanum Formosae praeses Tsai Ing-wen libenter accepit. Quoi rei pro responso Sinensium aeronaves prompte per insulae caela volitare coeperunt atque Boreoamericanorum naves IV exercitationes egerunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 03/08/2022 13h33
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|