|
|
NUNTII
DE ZAPORIZHZHIANova ab Ucraina
Hesterno die missilia nova Russica contra nuclearem industriam, quae Zaporizhzhiae est, iniecta sunt, ut nuclearia vasa iam consumpta delerentur; operarius quidam bombardamento illo offensus est. Pro Russicis attamen factiosi nuntium oppositum publicant: Ucrainos vero apud illos missilia illa iniecisse scribunt; quod parum incertum esse videtur, hoc est periculi maximi nuclearis Zaporizhzhiae absentia. Quoi rei tamquam responsum praesidis Ucraini Zelensky exhortatio pronuntiatur: "Contra nuclearem industriam Russicam multationes novae apparentur, quod haec natio nucleare periculum tantopere comminatur!" concilii Europaei praesidi Carolo Michel dixit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 07/08/2022 16h26
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|