|
|
NUNTII
EXITUS TAIWANENSISNova a Formosa

Ante nonnullos dies, cum Boreoamericani senatus princeps Agnes Pelosi Formosam perveniret, Sinensis vis contra insulam necnon principem illam, quae impia Sinensium sententia existimatur, adeo commota est, ut militum exercitationes maximae apud Taiwanenses maritimos fines agerentur. Postea tamen Sinensium exercitus Taiwanensia apud ponti caelique aequora minis finem se facere velle videtur, sicut ille legatus Shi Yi rettulit, quamquam Sinensium milites apud insulae Formosae freta mansuri esse indicantur, ut res Taiwanensis Sinensibus optime custodiatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 10/08/2022 17h31
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|