|
|
NUNTII
INCENDIUM AFRICUMFlammae Gizenses

Apud ecclesiam Copticam Gizae sitam incendium hodie conflagratur, qua de re homines saltem XLI mortem obiisse iam evidentur; numerus ast auctum iri apud multos existimatur, quoniam vero quorum vulnerati esse putabantur nonnulli in mortuorum numerum modo inmittuntur. Eius incendii causa adhuc in ignoto esse indicatur, sed propter electrici apparatus damnum evenisse videtur; praetor attamen Aegyptius Hamada Al-Sawi quaestores ad locum praemittit atque investigatorum gregem congregari iubet, ut rei exploratio rectius efficiatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 14/08/2022 15h16
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|