|
|
NUNTII
IMPETUS CRUENTISSIMUSDe re Somaliensi
Petitio terroristica per congregationem islamicam al-Shabaab propagata contra xenodochium Hayat, quod in capite Somaliensi Mogadiscio est, post missilium iniectionum dies duos demum desiit: milites enim Somalienses impetus illius cessationem denique adepti sunt, etsi sanguinis maxima impensa. Homines igitur XXX mortem obiisse indicantur, cum mortuorum certus numerus adhuc ignotus sit -nonnulli iam hominum XL interitum divulgant-, atque vulneratorum LXX numerus nuntiatur; administratio attamen Somaliensis dinumerationem ultimam nondum prodidit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 21/08/2022 12h53
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|