|
|
NUNTII
DE MULIERIS OBITUDe Daria Dugina

Diurnaria factionisque Bladimiri Putin particeps Daria Dugina, Alexandri Dugin philosophi praesidis Russici sodalis filia XXIX annos nata, dum die XII ante Kalendas Septembres autoraeda sua inerat, displosione quadam interfecta est. Coram populo Russico exsequiae eius habentur, quibus pater materque patriae amore plenis verbis interfuerunt: ille Alexander Dugin filiae patrium amorem maxime laudavit atque, quos Dariae filiae caedis confectores indicat, Ucrainos severissimis verbis exprobravit. Russicorum enim exploratores Ucrainam mulierem Nataliam Vovk sicariam manifestam nominaverunt, quoius ast crimen Ucraini omnino denegant Russicosque rursus accusant, qui eorum sententia iuvenem illam necaverunt; Estonici praeterea illi, ad quorum fines sicaria quae creditur fuga pervenisse videtur, rei societatem quamcumque abnegant. Scripsit
Andreas Novocomensis - 23/08/2022 14h42
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|