|
|
NUNTII
UCRAINA PETITOMissile iniectum

Ucrainorum praeses Zelensky missile Russicum contra ferratae viae stationem civitatis Chaplyne, quae in regione Dnipropetrovsk est, hesterno die impetum fecisse coram Societatis Nationum legatis nuper publicavit. In hesterni diei petitione Ucrainorum cives XXV mortem obiisse existimantur atque eorum decades offensae esse comperiuntur. Quod vero turpissimum facinus ad libertatis diei Ucraini celebrationes pertinere evidetur: die nam octavo ante Kalendas Septembres Ucraina libertatem suam a Sovieticis obtentam commemorat, quae anno MCMXCI evenit; in talis tantaeque memoriae die contra cives inermes impetus magnopere manifestatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 25/08/2022 15h06
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|