|
|
NUNTII
INUNDATIO PAKISTANAIlluvies Asiatica

Ante duos dies administratio Pakistana periculi maximi condicionem divulgat, cum vero pluviae creberrimae regionem fere totam affecerint, praesertim apud provincias illas Punjab ac Khyber Pakhtunkhwa: sicut magistratus pronuntiaverunt, a mense Iunio hominum iam mille propter inundationum vim mortem obierunt, quorum CCCL pueri fuisse videntur, atque cives centeni XIII offensi sunt; miliones praeterea XXX hominum nunc sine domo vivunt. Quam ob rem praeses ille Pakistanus Shehbaz Sharif universalium institutionum auxilium valde poscit, ut diluvii maximi in decennio vastatio quam maxime contineatur corrigaturque. Scripsit
Andreas Novocomensis - 28/08/2022 14h21
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|