|
|
NUNTII
INDIGENA SUPERSTES INTERIITDe foveae viro

Apud regionis Brasiliae occidentalis Rondoniae silvam, quae prope fines Bolivianos est, tribus Tanaru quae dicitur superstes ultimus ante dies septem mortem obiisse indicatur. Ille vero indigena, quoius nomen in operto erat eritque, propter fossas saepius excavatas "foveae vir" nominari solebat atque per annos XXVI neminem convenisse evidetur; Congregationis Nationalis Brasiliensis pro Indigenis (FUNAI) ministri interitus eius nuntium nuper divulgarunt. Vigiliae nam Brasilienses nullo colluctationis signo illum in lectu pensili iacentem se invenisse publicarunt; indigena annos fere LX natus videtur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 29/08/2022 17h59
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|