|
|
NUNTII
DE OBITU PRISTINI PRINCIPISMichael Gorbačev

Praeclarus praeses Unionis Sovieticae Michael Gorbačev, annos iam XCI natus, diutino morbo affectus heri mortuus est. Ille Gorbačev notissimus est verbis suis "Glasnost", id est perspicuitas, atque "Perestroika", id est refectio, quibus Unionem Sovieticam, quam regebat, maxime reformavit: ipse praeterea Gorbačev non modo Russicorum libertatem auxit, sed armorum nuclearium potestas ut valde deminueretur maxime curavit, qui praemium illud Alfredo Nobel dicatum pro pacis propagatione obtinuerit. Hoc ast est quod eius Gorbačev maxime recordatur consilium: anno enim MCMXCI Unionis Sovieticae finem sanxit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 31/08/2022 09h57
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|