|
|
NUNTII
BEATIFICATURDe pontificis beatitudine
Pontifex maximus Joannes Paulus I, saeculo Albinus Luciani, qui anno MCMLXXVIII creatus dies tantum XXXIII (id est a die VI ante Kalendas Septembres usque ad diem IV ante Kalendas Octubres) sancti Petri solium occupavit, ab hodierno pontifice maximo Francisco I nuper beatificatus est. Hodie enim in foro sancto Petro dicato coram XXV milium fidelium populo ille Franciscus Joannem Paulum I, cuius vero intercessioni sanatio miraculosa tribuitur, verbis reverentiae amorisque plenis superiorem collegam beatificat; praeses reipublicae Italicae Sergius Mattarella quoque beatificationi interfuit. Dies ideo festus pontificis Luciani memoriae dicatus sextus erit ante Kalendas Septembres, in quo pontificatus ante annos XLV incepit.
Scripsit
Andreas Novocomensis - 04/09/2022 14h53
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|